Monday, October 20, 2008

07c. Symbolum Nicaenum

Indonesia | English | Latin

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae,
visibilium omnium, et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
consubstantialem Patri;
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
et propter nostram salutem,
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine;
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis,
sub Pontio Pilato passus,
et sepultus est.
Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.
Et ascendit in coelum;
sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
judicare vivos et mortuos;
cujus regni non erit finis.
Et in unum Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem;
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patri et Filio
simul adoratur et conglorificatur;
qui locutus est per prophetas.
In unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptismam in remissionem pecatorum,
Expecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi saeculi.
Amen.


-----------

No comments: